Charter Document - 03210221
Charter Number: | 03210221 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1194 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Saresb episcopus salutem in domino Pontificalis interesse constat sollicitudinis ut inter omnes Cristi pauperes quibus manum protectionis et sustentationis debemus extendere maxime provideamus eis qui sicut domino placuit corporis auxilio destituti cordis contriti sacrificium vigiliis vacantes et orationibus deo iugiter offerunt et in angustia carnalis infirmitatis hilaritatem mentis pro benefactoribus suis domino sacrificant Attendentes ergo ius fratrum infirmorum ecclesie sancti Egidii de Ponte Audom[ari] in ecclesia de Esturminstr quod ex inspectione cartarum quas inde habent manifeste cognovimus accedente etiam de religione et honestate eorum publice assertionis testimonio divine miserationis intuitu centum solidos sterling[orum] ad vestituram sacerdotum et infirmorum predicte domus sancti Egidii eis in eadem ecclesia annuatim ad festum sancti Iohannis Baptiste per manus persone eiusdem ecclesie percipiendos et in proprios usus sicut predictum est convertendos concedimus et auctoritate pontificali confirmamus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum