Charter Document - 03210213
Charter Number: | 03210213 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1206 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Viris venerabilibus et amicis in Cristo karissimis iusticiariis domini regis de curia H dei gratia Sar episcopus salutem in domino Quoniam audivimus controversiam inter Willelmum de Morevilla et abbatem Montisbergi coram vobis esse motam super capella de Bradepole nos quantum ad nos pertinet veritatem super hiis que nobis et predecessore nostro acta sunt de eadem capella vobis duximus significandam Sciatis igitur quod elapsis iam xii annis ad presentationem Rogeri de Coriscumbe quem sicut per diligentem inquisitionem accepimus predecessor noster in eadem capella personam instituit et ex assensu et presentatione abbatis et conventus Montisbergi quos ius advocationis in eadem capella ex inspectione cartarum patris et avi Willelmi de Morevilla habere cognovimus sine contradictione et reclamatione cuiuslibet Stephanum de Brideton in predicta capella vicarium constituimus Postea vero defuncto Rogero predicte capelle persona facta diligenti inquisitione secundum consuetudinem ecclesie quis esset advocatus eiusdem capelle et utrum personatus vacaret inspectis [etiam] cartis predictorum patris et avi Willelmi de Morevilla ad presentationem abbatis et conventus Montisbergi magistrum Henricum de Brideport ad personatum eiusdem capelle sine contradictione et reclamatione cuiuslibet hominis admisimus Unde sciatis quod capella illa de Bradepole non vacat Bene valete