Charter Document - 03210209

Charter Document - 03210209


Charter Number: 03210209
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1203
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Saresb episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad petitionem et presentationem dilectorum in Cristo Henrici venerabilis prioris et conventus de Longavilla Rogerum capellanum ad omnes illas decimas de dominico de Wichth[eham] quas in proprios usus convertere consueverant admisisse et easdem decimas toto tempore vite sue possidendas ei concessisse Quod ut ratum sit et firmum presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus roborandum salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sunning per manum Willelmi Raimund xiii kl Octobris pontificatus nostri anno decimo Hiis testibus Helia de Chivel et Thoma de Chabbeh[am] magistris Petro et Adam capellanis Albrico clerico Willelmo de Capella et multis aliis