Charter Document - 03210205
Charter Number: | 03210205 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herebertus divina miseratione Sarreberensis ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos inspectis cartis Roberti de Budlers quondam patroni ecclesie de Pulton et Willelmi de Curteneya successoris eius perpendisse ex donatione dicti Roberti et confirmatione prenominati Willelmi ius patronatus memorate ecclesie de Pulton ad ecclesiam sancte Marie de Lillesh et canonicos ibidem deo servientes pertinere Unde nos caritatis intuitu et religionis favore donationem illam rationabiliter factam sicut carte predictorum patronorum testantur auctoritate pontificali confirmamus salvo in omnibus iure auctoritate et dignitate Sarrebery ensis ecclesie et nostro et successorum nostrorum Dat per man[um] Ricardi cappellani apud Poternam xvi kl Augusti pontificatus nostri anno xxi Hiis t[estibus]