Charter Document - 03210197
Charter Number: | 03210197 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Universitati vestre notum facimus presenti scripto nos intuitu caritatis auctoritate episcopali confirmasse dilectis nobis in Cristo canonicis Const ad augmentum communie sue quadraginta solidos annuatim percipiendos in [ecclesia] de Winterburn Stikelen per manus vicarii perpetui ad presentationem predictorum canonicorum in eadem ecclesia nobis et successoribus nostris instituendi ita quidem ut ipsi sicut persone vicinarum ecclesiarum pro personatu secundum portionem suam nobis et successoribus nostris de episcopalibus respondeant et quicumque pro tempore dicto modo in prefata ecclesia perpetuus fuerit vicarius institutus pro sua plenarie respondeat vicaria salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Datum apud Bissupestun per manum Willelmi Ramundi ii non Octobris pontificatus nostri anno octavo Hiis testibus Rogero de Winesh et Thoma de Chabbeh[am] magistris Abraham cappellano Willelmo de Cesar burgo Hugone Malet Willelmo de Duntun Roberto de Camera et multis aliis