Charter Document - 03210195

Charter Document - 03210195


Charter Number: 03210195
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution
Date: 1196
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos ad petitionem et presentationem dilectorum nobis in Cristo filiorum Petri prioris de Cristeschurche et eiusdem loci conventus admisisse Ricardum archidiaconum Dorset ad perpetuam vicariam ecclesie de Pideleton ipsumque in eadem ecclesia perpetuum vicarium instituisse ita quidem ut prefatus archidiaconus dictam ecclesiam habeat et teneat imperpetuum cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis reddendo inde singulis annis memorato priori et eius successoribus sexdecim marcas nomine pensionis Quod ut ratum sit et firmum presenti carta et sigilli nostri munimine duximus confirmandum salvis in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sar viii idus Martii per manum Willelmi Ramundi pontificatus nostri anno secundo Hiis testibus B cancellario Iohanne succentore Sar et aliis