Charter Document - 03210194

Charter Document - 03210194


Charter Number: 03210194
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Herbertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Quoniam ea que locis religiosis et Cristi famulis ibi iugiter deo servientibus devotis domini fidelibus collata sunt beneficia episcopali dignum est auctoritate confirmari ne in posterum malignantium insidiis possint immutari nos attendentes honestatem et religionem dilectorum nobis in Cristo prioris et fratrum de Briwton quibus publice assertionis fama commendabile perhibet testimonium donationem molendini de Totebere cum pertinentiis suis quam eis fecit Symon de Ver et Willelmus de Moyun principalis dominus eis carta sua confirmavit similiter et unum burgagium in Warham quod eis dedit Gilbertus Morin quod ipse G ab Isabella filia Roberti de Rothomago emit cuius burgagii donationem Hawis comitissa Glouc[estrie] eis confirmavit nec non burgagium in Wiltonia quod eis dedit Iohannes de Estret quod idem I ab Alwardo Lichesheved ex consensu heredis sui emit sicut ex inspexione cartarum Symonis de Ver W de Moyun R de Rothomago H comitisse Gloc[estrie] et I de Estret manifeste cognovimus episcopali qua domino permittente fungimur auctoritate in perpetuam elemosinam confirmamus Et ad perpetue robur securitatis presens scriptum sigilli nostri appositione communimus salvis tamen in omnibus iure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Sanctum Edwardum per manum W Ramundi x kl Ianuarii pontificatus nostri anno vi Hiis testibus magistro Rogero de Winhesham []