Charter Document - 03210188
Charter Number: | 03210188 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Hubertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod per inquisitionem quam fecimus per milites et liberos homines et totum hundredum nostrum de Schyr recognitum fuit quod terra de Wyuton quam Walterus dispensator tenet fuit et est de libera escaeta episcopatus Sar et non de dominico episcopatus et quod bene licuit Iocelino bone memorie predecessori nostro eam dare sicut suam liberam escaetam Ideoque donationem venerabilis predecessoris nostri Iocelini Sar episcopi quam inde prefato W et heredibus suis fecit sicut carta sua testatur ratam habentes eam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus Hugone abbate Rading Willelmo archidiacono Dors[et] Baldewino cancellario Sar Rann[ulfo] thesaurario Willelmo archidiacono Wiltes Hunfrido archidiacono Sar Wimundo subdecano magistro Simone de Seal magistro Reginaldo de Wilton magistro Philippo de Havekech Iacobo de Poterna Werreis de Pilendun Simone Britt Bartholomeo de Glanvill Fulch[ero] filio Theobaldi