Charter Document - 03210186

Charter Document - 03210186


Charter Number: 03210186
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominum Hubertum Sar episcopum et Stephanum Tirell super terra de Milnehalle et Childecumpton quod predictus Stephanus dabit predicto episcopo decem marcas argenti hiis terminis quinque scilicet infra octabas sancti Michaelis proxim[i] postquam dominus Ricardus rex Angl[ie] captus fuit in Alm[annia] et quinque infra octabas sancti Martini proximi sequent[is] Et ipse Stephanus ponet se in iuramento liberorum et legalium hominum predicti episcopi de manerio predicti episcopi de Cherdestoke et de aliis maneriis suis utrum predictus episcopus maius ius habeat tenendi predictam terram de Milnehalle et Childecompton in dominico suo quam predictus Stephanus habeat ius tenendi illam de predicto episcopo per servitium militare et quicquid ipsi homines iurabunt predictus Stephanus firmiter illud observabit Fiet autem hoc iuramentum predictorum legalium hominum ipsius episcopi ad legalem summonitionem predicti episcopi in curia sua Hanc autem conventionem firmiter tenendam predictus episcopus concessit et predictus Stephanus solempniter iuravit Hiis testibus magistro Simone de Scalis Henrico de Castellione Waltero capellano Gregorio clerico magistro Fulcherio Philippo filio Roberti Theobal[do] de Vall Hugone de Kerdeston Ada clerico