Charter Document - 03210184

Charter Document - 03210184


Charter Number: 03210184
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hubertus dei gratia Sar episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum ecclesie de Lim et Halgestoka archidiaconis Dorset in omnibus respondissent sicut alie eiusdem archidiaconatus parochiales ecclesie et ipse postmodum in prebendam Sar ecclesie essent converse nos ad instantiam Willelmi archidiaconi Dorset eas et earum pertinentes ab omni iurisdictione archidiaconali exemimus et eas Simoni filio Roberti illius prebende canonico et successoribus eius adeo liberas confirmavimus sicut aliqua ecclesia in episcopatu Sar sita alicui prebende Sar ecclesie liberius aut plenius est assignata Ita quod idem Simon et omnes eius successores totum ius archidiaconali et omnes alias libertates in eisdem habeant ecclesiis et earum pertinentiis cum omni plenitudine et integritate in perpetuum sicut aliquis canonicus Sar ecclesie melius vel plenius habet in ecclesiis prebendalibus in episcopatu Sar sitis Et ut hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione duximus corroborandam Testibus Iordano decano Sar Waltero precentore Bald[ewino] cancellario Rann[ulfo] thesaurario Willelmo archidiacono Wiltesir Galfr[ido] archidiacono Bercsir Unfr[ido] archidiacono Sar Wimundo sub decano Iohanne succentor Roberto de Bella Fago magistro Simone de Scal Ioscelino archidiacono Cicestr Hugone Buvet Willelmo de Cicestr Philippo de Havekeschurch Willelmo de Wamberga et Ioscelino fratre suo magistro Iohanne de Brideport magistro Roberto de Linees Rog[ero] de Basingham Thome de Lond In capitulo Sar