Charter Document - 03210175

Charter Document - 03210175


Charter Number: 03210175
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Hubertus dei gratia Sar episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra Emmam de Langetot assensu heredum suorum dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Parco Creendon et canonicis ibidem [deo servientibus] totam decimam de dominio suo de Lynforde plene et integre tam in garbis quam ceteris obventionibus percipiendam in perpetuum libere et quiete possidendam sicut ipsius carta testatur Nos itaque donationem eius ratam habentes eam auctoritate nostra confirmamus et presentis scripti firmitate roboramus statuentes ut predicti canonici prefatam decimam sicut eis donata est totam in usus proprios convertant Hiis testibus G archidiacono de Berkesir magistro Symone clerico magistro Stephano Greg[orio] Adam Rogero de Basingham Galfrido de Val cleric episcopi Willelmo de Val et multis aliis