Charter Document - 03210170
Charter Number: | 03210170 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1189 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p223) |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Hubertus dei gratia Sar episcopus eternam in domino salutem Prudentis est hiis que saluti anime proficiunt dum potest intendere et transitoriis eterna commutare Quod quidem intelligentes in honore dei et gloriose virginis Marie matris eius quoddam cenobium Premonstratensis ordinis in feodo nostro apud Derham fundavimus pro salute anime nostre et pro salute animarum patris et matris nostre et domini Rann[ulfi] de Glanv[il] et domine Berte uxoris sue qui nos nutrierunt et pro salute fratrum sororum consanguineorum familiarium et omnium amicorum nostrorum Et prefate domui et canonicis ibidem deo servientibus et in perpetuo servituris pro nostra et predictorum salute dedimus et concessimus et presenti carta confirmavimus totum tenementum quod in eadem villa et pertinenti de Galfrido filio Galfridi emeramus scilicet quicquid idem Galfridus in eadem villa et pertinentiis habuit vel habere et clamare potuit cum advocationibus ecclesiarum et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sine ullo retinemento tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam salvis servitiis dominorum fundi que in eis debentur Quare volumus et firmiter concedimus quod prenominati canonici habeant et in perpetuum teneant totum predictum tenementum cum advocationibus ecclesiarum bene et in pace libere et quiete integre et plenarie sine ullo retinemento in terris redditibus pratis pascuis aquis molendinis vivariis stagnis piscariis mariscis turbariis iuncariis rosariis et in omnibus aliis locis et pertinentiis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Testibus domino Iohanne Norwicensi episcopo Rann[ulfo] de Glanv[il] Waltero filio Roberti Willelmo de Warenna Galfrido filio Petri Rad[ulfo] archidiacono Colec[est]r Bald[ewino] Sar cancellario magistro Bartholomeo Ricardo de Derham persona Osberto de Glanvill Theobaldo de Val[oines] Theobaldo Waited War[ino] de Bassingbur Osberto filio Hervei Roberto de Scalis Galfrido de Hakebech Nicolao de Dereham Willelmo de Bec et multis aliis