Charter Document - 03210166
Charter Number: | 03210166 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Saresburiensis episcopus eternam in domino salutem Cum omnium subiectorum nostrorum paci et quieti ex commissa nobis administratione teneamur providere eorum necessitatibus propensiori affectu volumus sicut et debemus occurrere quos circa religionis cultum magis devotos esse novimus quosque hospitalitatis gratie elemosinarum largitionibus ceterisque caritatis operibus vox fidelium predicat studiosius inservire Et quia canonicos de Bradenestok prenominatis titulis virtutum inter ceteras religiosas domos episcopatus nostri Saresburiensis cognovimus iuxta facultates suas preminere quo melius et religioni vacare et opera pietatis possint uberius exercere ecclesiam de Kaneford cum universis pertinentiis suis quam Willelmus comes Saresburiensis in perpetuam elemosinam ecclesie de Bradenestok noscitur contulisse eisdem fratribus cum eam vacare contigerit concedimus possidendam indulgentes ut iidenri fratres omnes fructus et obventiones eiusdem ecclesie in usus proprios libere convertant salvis episcopalibus consuetudinibus salva etiam honesta et sufficienti sustentatione capellani et eorum qui in ipsa ecclesia per iamdictos canonicos ministrabunt Ut autem hec nostra concessio firmam et perpetuam optineat stabilitatem eam tam sigilli nostri appositione quam testium subscriptione roboravimus Hiis testibus Ranulfo thesaurario Saresburiensi magistro Simone de Seal Waltero capellano et multis aliis