Charter Document - 03210163
Charter Number: | 03210163 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Saresbir episcopus salutem in auctore salutis Cum omnibus quos indigere noverimus ad pietatis obsequia teneamur inter omnes eos precipuo benignitatis intuitu credimus intuendos quorum cum angusta laborent pre inopia largiora tamen beneficia nos invitant qui cum modicum quid vel nichil habeant tanquam omnia possidentes caritatis operibus habundanter insistunt quibus tanto devociore animo nemo dubitat erogandum quanto cercius constat esurientes implendos esse bonis et dantibus dandum esse veritas ipsa fidelius protestatur Nos itaque inspectis diligentius instrumentis quibus dilecti nostri in Cristo canonici de Bemecestr ius sibi in ecclesiis de Hardinton et Cumpton cum pertinenciis ex dono Gileberti Basset puplice protestantur inspecta etiam confirmacione domini Celestini pape qua non tantum illis predicte confirmantur ecclesie verum etiam ut eas cum vacaverint liceat in usus proprios retinere pie et misericorditer indulgetur benignitati sedis apostolice nolentes sicut nec debemus ausu temerario contraire predicti Gileberti Basset piam donacionem benignamque Romane sedis indulgenciam grato favore prosequimur et predictorum canonicorum honestam conversacionem et in rerum angustia positorum pronam tamen et uberem ad pia caritatis officia voluntatem expressius advertentes concedimus ut predictas ecclesias cum pertinenciis ad fratrum sustentacionem et hospitum susceptionem et eorundem exhibicionem cum eas vacare contigerit in usus proprios perpetuo convertant salvis nobis et successoribus nostris et officialibus eorum que illis ex consuetudine deberi constiterit salvaque vicariis iusta et rationabili sustentatione qui in eisdem ecclesiis ministrabunt Hanc concessionem nostram ut perpetuam obtineat firmitatem presenti pagina et sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis testibus Rad[ulfo] archidiacono Hereford Rann[ulfo] thesaurario Sar magistro Ricardo medico magistro Simone de Seal magistro Willelmo de Neketon magistro Helia medico magistris Gervasio et Reinerio et Edmundo Alano filio Herv[ei] Ricardo et Rogero de Basingham Roberto et Adam clericis