Charter Document - 03210153

Charter Document - 03210153


Charter Number: 03210153
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iocelinus dei gratia episcopus Sar eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos ad exemplar bone memorie R predecessoris nostri concessisse et presenti carta confirmasse dilectis fratribus et amicis nostris monachis sancti Swithuni Winton ecclesie ecclesias capellas pensiones et omnem decimam dominicorum suorum libertates confirmationes cartas regum et pontificum et omnium benefactorum ecclesie sue redditus et possessiones cum omnibus pertinentiis suis quas habent in episcopatu nostro vel sicut unquam melius habuerunt vel habere potuerunt Prohibemus etiam ex auctoritate dei ne aliquis veniat contra confirmationem istam Qui vero eam custodierit custodiat illum dominus in perpetuum Qui autem contra eam fuerit maledictionem dei et beate Marie virginis et omnium sanctorum et nostram et omnium hominum habeat nisi inde dignam fecerit satisfactionem