Charter Document - 03210150
Charter Number: | 03210150 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Iocelinus dei gratia Sar episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem et petitionem domini nostri H[enrici] dei gratia regis Anglorum secundi obtentu dei instituisse et in personasse magistrum Walterum primum abbatem de Wauth[am] et ecclesiam eius per ipsum in ecclesias de utraque Windesores tunc vacantes Unde et ipsum abbatem nomine ecclesie sue per officiales nostros in corporalem earundem ecclesiarum introduci fecimus possessionem et eas cum omnibus pertinentiis ad perpetuos usus predicte ecclesie de Wauth[am] concessimus in eternam elemosinam et ad honorem prefati domini regis qui canonicos regulares ibidem instituit salvo per omnia in eisdem ecclesiis episcoporum Sar et eorum officialium iure et dignitate Quod ut maiorem habeat firmitatem presenti carta nostra duximus confirmandum His testibus Galtero precentore Sar Baldewino cancellario Sar Azone archidiacono Sar Roberto de Bellafago magistro Alexandro medico Roberto de Lincis canonicis Sar Galtero capellano domini Sar Mauricio clerico et multis aliis