Charter Document - 03210148

Charter Document - 03210148


Charter Number: 03210148
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1174 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ioc divina permissione Sar episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos concessisse et episcopali auctoritate confirmasse monachis sancte Trinitatis de Waringeford ecclesiam de Westhenred cum omnibus pertinentiis suis tam in decimis quam obventionibus aliis perpetuo bene et libere tenendam et possidendam salvis quidem in omnibus episcopalibus consuetudinibus ita quidem quod vicarius perpetuus in ea per nos aut successores nostros ad eorum presentationem institutus nobis et successoribus nostris respondeat de spiritualibus illis autem de temporalibus Quod ut perpetua perseveret firmitate presenti carta sigilli nostri appositione roborata confirmamus