Charter Document - 03210147

Charter Document - 03210147


Charter Number: 03210147
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iocelinus dei gratia Salesberiensis episcopus omnibus sancte ecclesie fidelibus salutem Ad pastoris spectat officium omnium paci et quieti et eorum maxime quos religionis nomen commendat per omnia providere et que illis fidelibus collata sunt beneficia auctor[itati]s sue testimonio confirma[r]e Inde est quod dilectis et religiosis filiis nostris monachis sancti Albani in ecclesia sancte Trinitatis de Warengeford deo servientibus omnes possessiones omnia bona que eis fidelium devotio contulit confirmamus et presentis scripti patro[ci]nio communimus [I]n quibus ea precipue que in Berchesire possident propriis [d]uximus exprimenda [voca]bulis in villa de Walengeford ecclesiam sancte Trinita[tis] ecclesia sancti Iohannis ecclesiam sancti Martini ecclesiam sancte Marie ecclesiam de Henred in villa de Molesford duas partes decime dominii ex donatione Emme de Chausi totam decimam totius dominii in villa de Cherse[vella] totam decimam totius dominii in villa [de] Dunituna totam d[ecimam totius dominii in] villa de Erleia totam dec[imam] de Mortuna totam decimam totius dominii [in villa de S]otewella