Charter Document - 03210143
| Charter Number: | 03210143 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1142 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Theobaldus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglie primas apostolice sedis legatus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Ea que pietatis intuitu in religiosas personas canonice collata esse noscuntur bona nostrum est teneri et stabilire Inde est quod religiosis militibus Templi qui fidei inimicis pro orientalis ecclesie defensione nituntur obsistere ecclesiam de Suntynges cum omnibus appendiciis quam venerabilis frater noster Hillarius Cicestrensis episcopus ejus carta sua confirmavit et manerium de Bustelesham quod ex donacione comitis de Ferrariis adepti sunt juxta tenorem carte venerabilis fratris nostri Jocelini Sarum episcopi confirmamus et auctoritate qua fungimur eis inperpetuum sicut carte predictorum coepiscoporum nostrorum testantur corroboravimus Quicumque ergo contra hanc nostram confirmacionem ausu temerario venire et eos super hujus inquietare vel vexare presumpserit nisi cito resipuerit et dampna cum integritate resarcirent indignationem omnipotentis dei et nostra[m] malediccione[m] in extremo examine se noverit incursurum Valete
