Charter Document - 03210132
Charter Number: | 03210132 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1155 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioscelinus dei gratia Sar episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverint tam presentes quam futuri nos donasse et concessisse Segaro servienti et fideli nostro in Wanberga dimidiam hidam terre que fuit terra bedelli cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace quiete et libere ab omni servitio tenendam per servitium dimidii modii vini quod ipse predictus Segarus invenire debet singulis annis ad mandatum faciendum proxima die iovis ante Pascha in capitulo Sar ecclesie Hanc autem donationem ita factam litterarum nostrarum munimine confirmavimus et sigilli nostri impressione corroboravimus Hiis testibus Waltero cant[ore] Sar Iohanne cant[ore] Exon[iensi] Gill de Exon[ia] Willelmo capellano episcopi magistro Ran[ulfo] de Cauna Guidone Galfr[ido] de Vemuil et Willelmo clericis episcopi Ield Ernaldo Ricardo de talamo Archardo Roberto de Vemuil Rogero Ruffus Ricardo filio Willelmi Guarino coco Elia de Wanberga Henrico de Beidona