Charter Document - 03210131

Charter Document - 03210131


Charter Number: 03210131
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant qui sunt et qui futuri sunt quod hec est conventio inter Sar episcopum et Iordanum de Sanf[ord] Iocelinus episcopus reddit Iordano de Sanford domos Wint[on] quas ipse episcopus tenuit sicut hereditatem ipsius Iordani coram rege Et Iordanus dimittit episcopo domos illas bene et in pace tenendas toto tempore vite sue Domum Willelmi Pitrun que est iuxta portam retinet episcopus et per manum alicuius servientis sui inde solvet Iordano annuatim duos solidos Post decessum autem episcopi redibit ad Iordanum totum hoc quod sua est hereditas liberum et quietum ut non possit successor eius vel ecclesia Sar aliquid clamare de illa hereditate per hoc quod ipse episcopus tenuit salvo in omni re iure Wint[oniensis] ecclesie Et warantizabit Iordanus Iocelino episcopo domos illas adversus omnem hominem Testibus ex parte episcopi Iordano thesaur[ario] Rogero archidiacono []