Charter Document - 03210129
| Charter Number: | 03210129 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1142 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioscelinus dei gratia Sarum episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Que pie concipiuntur desideria non minus benigno sunt favore prosequenda Hoc itaque rationis intuitu devotionem magistri Herberti venerabilis presbiteri canonici Sarum attendentes augmentum instaura menti quod in meliorationem prebende sue contulit scilicet lx oves matres secundum suum desiderium et consilium canonicorum sub tali conditione concessimus et eidem prebende confirmavimus ut ipsa prebenda de cetero sit in perpetuum obligata ad invenienda tria mortaria in Sarum ecclesia singulis noctibus lucentia unum ante altare sancte Crucis alterum iuxta magnum altare ante imaginem sancte Marie tercium ante altare Omnium Sanctorum Ut hec autem constitutio auctoritate nostra et capituli Sarum facta firma semper perseveret presentis carte attestatione et sigilli nostri munimine eam communimus
