Charter Document - 03210127
| Charter Number: | 03210127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ratification |
| Date: | 1148 - 1149 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ioscelinus dei gratia Sarum episcopus totusque conventus concedimus et ratum fore volumus escambium cuiusdam mee terre de dominio episcopatus mei in Poterna et cuiusdam terre Atsonis decani in eadem villa sicut sequens carte series indicat Ego Ioscelinus episcopus dedi Azo decano et prebende eius de Poterna unam croftam cum una mansura in eadem crofta et duas acras terre Anglie appellatas Garbradekeres que excoluntur singulis annis cum eadem libertate qua ipse vel alius predecessorum suorum ceteras terras eiusdem prebende tenuit in escambium duarum croftarum ad opus Alexandri clerici que sunt contigue terre quam dedi ei Et hoc escambium eiusdem valoris probatum fuit per iusiurandum hominum meorum et hominum decani Quod in presentia nostra confirmatum sigilli nostri munimine roboravimus
