Charter Document - 03210124
Charter Number: | 03210124 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1155 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Ioscelinus dei gratia Sar] episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit tam presens etas quam futura posteritas sub nostra presentia [et] capituli Sar recognitum fuisse ecclesiam de Caningis cum omnibus pertinentiis suis de comuna esse canonicorum Sar ecclesie ex donatione bone memorie Rogeri episcopi predecessoris nostri Si quid autem ab eodem predecessore nostro Rogero episcopo minus actum fuit in donatione eiusdem ecclesie ad comunam nos illud nostra auctoritate supplevimus statuentes ut nec nobis nec nostris successoribus rogatu canonicorum vel alterius nec canonicis rogatu episcopi vel alterius liceat umquam tam pium opus evellere aut aliquatenus perturbare Verumtamen Robertus de Bella fago quem capitulum per quandam dispensationem canonicum susceperat de ecclesia de Caningis et de Hortona quamdiu vixerit quiete possideat ecclesiam de Caningis [per] unam summam frumenti quam idem Robertus singulis annis persolvet canonicis Sar apud Sar tercio die ante nativitatem sancte Marie virginis in recognicionem quod ecclesia de Caningis de comuna est canonicorum et quod post obitum Roberti nullus inde debet constitui canonicus sed in comuna canonicorum cum omni integritate remaneat ecclesia de Caningis absque omni contradictione Et Robertus abiuravit omnem successionem in eadem ecclesia de Caningis Si quis autem predicti episcopi predecessoris nostri donationem et nostram redditionem predicte ecclesie de Caningis ad comunam canonicorum Sar impedire vel contradicere presumpserit perpetuo subiaceat anathemati donec ad condignam veniat satisfactionem Nos enim et totum Sar ecclesie sacerdocium proprio ore cum stolis assumptis et candelis accensis in capitulo omnes excomunicavimus qui contra hoc factum venire contenderint Testibus Henrico decano Sar Philippo cancellario Iordano thesaur[ario] Rog[ero] archidiacono Berkes Henrico de Lond Osberto de Ingelesham Iohanne Ade Willelmo et Ioc[elino] Godwini Hugone Buvet iuniore et reliquis canonicis Sar Testibus eciam vicariis et reliquo clero Sar ecclesie Valete