Charter Document - 03210123
Charter Number: | 03210123 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Ioc dei gratia Sar episcopus salutem in domino Cum singulorum diocesis nostre provectibus invigilare ex cura pastorali debitores simus propensius tamen eorum qui ecclesiasticis ministeriis precipue in ecclesia Sar specialiter sunt deputati Hac ratione inducti nichilominus eciam ex eo quod communam Sar tenuem admodum et exilem cognovimus provocati prebendam de Bretford cum omnibus pertinenciis suis ecclesie Sar in augmentum commune canonicorum ibidem residencium concessimus et dedimus statuentes ut si quis contra hanc donationis et concessionis nostre paginam temerario venire presumpserit maledictionem dei et omnium sanctorum eius incurrat