Charter Document - 03210120

Charter Document - 03210120


Charter Number: 03210120
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Constitution
Date: 1142 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis ego Ioscelinus dei gratia Sar episcopus et Atso decanus totusque conventus Sar ecclesie omnibus fidelibus ad quos carta ista pervenerit in Cristo salutem Sciant tam presentes quam posteri quod nos petitionem Rogeri archidiaconi canonici nostri concedimus quatuor canonicos constitui in ecclesia beati Petri de Heghtred[ebir] que est prebenda Sar ecclesie et eisdem in eodem loco in perpetuum domino servituris stipendia providimus decimas scilicet de Tiderinton et Homigesham et decimas de dominio canonici in Hegtredeb[ir] et omnes oblationes ecclesie eiusdem preter aurum et ornamenta et preter oblationes que in inventione sancte crucis offerentur vel que ad reficiendam fabricam ecclesie fidelibus relinquentur ita tamen quod de oblationibus illis panem vinum et luminaria ministrent Providimus etiam ad eorundem stipendia ecclesiam de Hull maram quoque in Wilton iuxta ecclesiam sancte Trinitatis in partibus de Nort et ceteras possessiones que Petrus clericus largitione Henrici regis et Athelidis regine habuit et postea cum cartis eiusdem Henrici et Maltildis imperatricis eius filie ecclesie de Hegtredebir contulit ecclesiam quoque de Swaleweclive cum omnibus appendiciis suis ex dono Gerardi Giffard salvo tamen in hac ecclesia iure episcopali Concedimus preterea Rogero archidiacono et omnibus eius successoribus canonicis quod liberam et absolutam habeant potestatem constituendi canonicos in prefata ecclesia et illis decedentibus alias idoneas personas in locum defunctorum substituendi Statuimus preterea ut in constitutione singulorum hic ordo servetur primo tactis sacrosanctis ewangeliis iurent canonico qui eos constituit et Sar ecclesie obedientiam et ecclesie de Hegtredebir cui deputati sunt residentiam Sanctimus etiam ut propter hanc concessionem talem nobis faciant recompensationem prefati canonici singulis ebdomadibus missam pro episcopo et conventu Sar et pro cunctis Sar ecclesie et ecclesie de Hegtredebir benefactoribus Cum autem decesserit aliquis canonicorum Sar obsequia triginta dierum in missarum solempniis et psalmodiis ea exibeant Adicimus etiam ad consummationem beneficii nostri quod canonicus Sar provideat areas in quibus canonici de Hegtred[ebir] mansiunculas edificeant