Charter Document - 03210117

Charter Document - 03210117


Charter Number: 03210117
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iocelinus dei gratia Sarum episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem Sicut iniusta petentibus ex rigore constat obviandum ita iustis postulationibus ex ratione novimus esse parendum Noverit itaque universitas vestra nos concessisse et sigilli nostri munimine confirmasse abbati Sancti Wandregisili et toti eiusdem loci conventui in perpetuum omnes ecclesias et ceteras possessiones que in dioecesi nostra iuris illorum esse dinoscuntur videlicet ecclesiam de Witchercha cum capellis et ceteris appendiciis ecclesiam de Bridiporti cum capellis et ceteris appendiciis ecclesiam de Briditona cum capellis et ceteris appendiciis ecclesiam de Hupavena cum capellis et ceteris appendiciis capellam de Magheneford cum appendiciis suis ecclesiam de Sorestan cum capellis et ceteris appendiciis Omnibus igitur huic nostre concessioni et confirmationi renitentibus et adversantibus sit iudicium sine misericordia cum iudex misericors vivos et mortuos venerit iudicaturus consentientibus autem et coadiuvantibus sit pax et leticia sempiterna quando deus erit omnia in omnibus