Charter Document - 03210111
Charter Number: | 03210111 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[I]ocelinus dei gratia Sar episcopus dilectis filiis abbati et conventui Rading ecclesie salutem Mandatum domini Cant[uariensis] archiepiscopi suscepimus quatinus vos ad solutionem decimarum vestrarum ecclesie de Bleberia secundum constitutionem generalis concilii apud Westm[onasterium] novissime celebrati modis quibus possumus inducamus et si necesse fuerit districtius compellamus Inde est quod vobis per presentia scripta precipiendo mandamus quatinus dictas decimas in garbis in caseo et lana et ceteris omnibus sicut in prefato constitutum est concilio plenarie ecclesie de Bleberia restituatis aut ex inde presentiam vestram nobis apud Sar die lune proxima post festum beati Iacobi exibeatis sufficienter instructi docere qua ratione generalis concilii decretis obviare presumitis vel loco vestri sufficientem responsalem transmittatis cum sigillo vestro et litteris patentibus et ratihabitionem continentibus Valete