Charter Document - 03210109
Charter Number: | 03210109 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f60r) |
Charter:
[I]ocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus per Sar episcopatum constitutis salutem et dei benedictionem Innotuit satis universitati vestre quam pium sit et salubre venerabiles ac religiosos locos pia cum devotione et orationum fidelitate visitare Inde est quod vestram rogamus attentius dilectionem et in domino exhortamur quatinus honestum ac religiosum locum de Rading in honore dei et beate dei genitricis virginis Marie et beatorum apostolorum Iohannis et Iacobi constructum die anniversarii dedicationis eius et per totas eiusdem diei oct[avas] devota cum humilitate orationum sanctitate et elemosinarum vestrarum largitione pro amore dei et salute animarum vestrarum visitare dignemini Nos autem de divina confisi clementia omnibus qui ad predicti venerabilis loci de Rading incrementum ac constructionem de facultatibus suis aliquam benigne karitatis instinctu portionem contulerint de iniuncta sibi penitentia xx dierum relaxationem indulgemus predicantes vobis illam viginti dierum indulgentiam quam dominus T[homas] Cant[uariensis] et coepiscopi nostri eundem locum predictis diebus pie et caritative visitantibus concesserunt Valete