Charter Document - 03210108
Charter Number: | 03210108 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1158 - 1165 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f60r) |
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus in episcopatu Sar constitutis salutem in vero salutari Ut ea que nobis rationabiliter facta sunt rata et inconvulsa valeant permanere tam scripture testimonio quam nostre auctoritatis patrocinio volumus sicut et debemus communire Inde est quod nos omnibus confessis et vere penitentibus qui capellam beate Marie Magdalene iuxta Burchildeburiam constructam et cimiterium ibidem nobis benedictum honoraverint et reverentiam exhibuerint partem indulgentie quam ibidem dedimus benigne concedimus et participes orationum et beneficiorum que in Sar fiunt ecclesia esse concedimus Si quis vero quod absit temeritatis ausu locum predictum violare seu adnichilare temptaverit noverit nos in ipsum tanquam sacrilegum et episcopalis dignitatis contemptorem iustitie rigorem prolaturos Valete in domino