Charter Document - 03210106
Charter Number: | 03210106 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f58r) |
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus fidelibus per Sar episcopatum constitutis salutem et dei benedictionem In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel quia de Israel elegit sibi deus beatum Iacobum in quo habitaret fons aque vive salientis in vitam eternam Quicumque igitur ad ecclesiam beate Marie de Rading pia devotione conveneritis in festo beati Iacobi apostoli cuius reliquie in eadem ecclesia venerantur universitatem vestram hortamur in domino ut non in ebrietatibus et luxuriosis conviviis sed secundum prophetarum et apostolorum doctrinam in ecclesiis et locis religiosis reddatis laudem deo Nos autem de meritis beati Iacobi et religiosorum fratrum orationibus confisi omnibus qui in festo sancti Iacobi et octo diebus sequentibus ecclesiam beate Marie de Rading pia devotione visitaverint honorem ei et reverentiam exhibuerint xxv dies de penitentia sibi iniuncta relaxamus et omnium orationum que in Sar fiunt ecclesia participes eos esse concedimus