Charter Document - 03210105
Charter Number: | 03210105 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f52r) |
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Ad episcopale spectat officium religiosos viros diligere et eorum in posterum tranquillitati providere Hoc inducti rationis intuitu bona et possessiones quas dive memorie rex Henricus ecclesie Radingensi contulit et omnia nichilominus que eius tempore vel post eius decessum liberalitate regum largitione principum vel aliis iustis modis eadem ecclesia est adepta vel in posterum poterit adipisci prompto favore prosequimur et auctoritate episcopali communimus Hec autem propriis nominibus duximus annotanda videlicet Rading Chelseiam cum ecclesiis capellis et omnibus pertinentiis eorundem maneriorum Henredam Bleoberiam Techam cum omnibus pertinentiis suis hidam de Hunderora terram que fuit Gaufredi Purcelli in Waletuna ecclesiam de Waregrava cum pertinentiis suis terram que fuit Herberti filii Fulcherii apud Merleberga terram que fuit Pagani de Molesford terram quam dedit Rannulfus Grossus iuxta Walengef[ord] quatuor hidas in Strettona ex dono Ricardi de Marsi unam virgatam terre quam dedit Radulfus de Offentona sub masrugia iuxta Benham Ut autem hec omnia bona cum integritate omnium libertatum quas ecclesie Radingensi concessit rex Henricus firma semper eidem ecclesie et inconcussa perseverent et conserventur presentis sigilli munimine et carte huius attestatione ea confirmamus