Charter Document - 03210102

Charter Document - 03210102


Charter Number: 03210102
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iocelinus dei gratia Sarum episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra me concessisse assensu et consilio decani et tocius capituli Sarum ecclesie Willelmo filio Alexander de Poterna medietatem terre Azonis fratris Willelmo consensu ipsius Azonis exceptis managiis duobus quorum unum quod est in Wrtona Azo habebit Willelmo vero aliud quod mater eius habet in Poterna reddendo annuatim dimidiam libram piperis et dimidiam thuris pro omni servicio nec Willelmo nec homines eius respondebunt alicui nisi michi et successoribus meis si Willelmo me supervixerit Tenebit etiam Willelmo in capite de nobis et de successoribus nostris quamdiu vixerit nullo iure ob hoc ad heredes eius transeunte post mortem eius Si vero Azo vel Willelmo supervixerit terram premortui habebit Post decessum vero utriusque tota terra quam habent de dominico rediet in dominicum episcopi Sepe dictus etiam Willelmo in presencia Rogerus Wigorn[iensis] episcopi et Godfridus Herefordensis decani quibus causa que inter me et ipsum super quibusdam terris quas pater ipsius tenuerat in socha Poterne et Caninges vertebatur summo pontifice delegata fuit iuramento prestito se nec michi nec alicui successorum meorum litem moturum affirmavit Testibus Iordano decano Willelmo archidiacono Guidone clerico Alexandro clerico Philippo