Charter Document - 03210101

Charter Document - 03210101


Charter Number: 03210101
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iocelinus dei gratia Sarum episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra me concessisse Willelmo filio Alexander de Poterna medietatem terre Azonis fratris Willelmo consensu ipsius Azonis exceptis managiis duobus quorum unum quod est in Wrtona Azo habebit Willelmo vero aliud quod mater eius habet in Poterna reddendo annuatim dimidiam libram piperis et dimidiam thuris pro omni servitio nec Willelmo nec homines eius respondebunt alicui nisi michi et successoribus meis si Willelmo me supervixerit Tenebit etiam Willelmo in capite de nobis et de successoribus nostris quam diu vixerit nullo iure ob hoc ad heredes eius transeunte post mortem eius Si vero vel Azo vel Willelmo supervixerit terram premortui habebit Post decessum vero utriusque tota terra quam habent de dominico rediet in dominicum episcopi Sepe dictus etiam Willelmo in presentia Rogerus Wigorn[iensis] episcopi et Godfridus Herefordensis decani quibus causa que inter me et ipsum super quibusdam terris quas pater ipsius tenuerat in socha Poterne et Caninges vertebatur summo pontifice delegata fuit iuramento prestito se nec michi nec alicui successorum meorum inde litem moturum affirmavit Testibus Iordano archidiacono Willelmus archidiacono Guidone clerico Alexandro clerico Philippo