Charter Document - 03210097

Charter Document - 03210097


Charter Number: 03210097
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciant qui modo sunt et qui futuri sunt Robertum de Perci et Robertum filium eius in nostram venisse presentiam et terram de Cherdestoc cum pertinentiis suis in manu nostra reddidisse sicut rectum et hereditatem Gerberti de Perci ipsi Gerberto reddendam Nos igitur honorem de Cherdestoc cum omnibus pertinentiis suis Gerberto de Perci sicut rectum et hereditatem suam iudicio et assensu totius curie nostre reddidimus coram Roberto de Perci et Roberto filio eius et coram probis hominibus nostris de Syreb[uma] nullo omnino reclamante set omnibus feliciter acclamantibus ita inquam liberum et quietum sicut unquam Walterus Tirel avus ipsius Gerberti melius tenuit eundem honorem una die et una nocte per idem servitium quod predecessores sui fecerunt inde predecessoribus nostris episcopis Sar Robertum etiam de Perci simili modo saisivimus de Contona et de omnibus ad Cuntonam pertinentibus ipso Gerberto presente et aliis probis hominibus nostris Hoc et memoriter tenendum censuimus quod Robertus de Perci et filius eius Robertus abiuraverunt totum honorem de Cherdestoc sicut rectum et hereditatem Gerberti de Perci imperpetuum Gerbertus vero similiter iuravit se ab hac compositione non recessurum Quamobrem si carte ille aliquo tempore apparuerint quas Roberto de Perci aut eius filio Roberto fecimus dum Cherdestoc teneret per hanc compositionem casse et irrite habeantur Testibus Henrico archidiacono Roberto de Sancto Pancratio magistro Waltero canonicis Sar Bernardo de Bohun Donecano capellano episcopi Willelmo de Sar Willelmo de Cicest[ria] Testibus militibus Philippo de Perci Ebrardo de Calna Roberto de Candel Roberto filio Henrici Ricardo de Candel Ricardo filio Odonis Roberto de Ver Philippo pincerna Gilleberto de Sar Willelmo Seguin Osberto de Ardena Iohanne Lotheringo Rogero de Candel Roberto de Alfegeston Edwardo puero regis Testibus iuvenibus Stephano nepote Gerberti Roberto de Calna Petro de Calna Roberto Norreis Alexandro Tirel Bernardo de Durvilla Iohanne cuneir Iohanne de Melepleis Nicholao grosso