Charter Document - 03210095

Charter Document - 03210095


Charter Number: 03210095
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus in Cristo fidelibus quod ad petitionem domini R episcopi Bathoniensis et R comitis Leicestrensis inter priorissam de Hettona et Walterum capellanum de Ingepenne pro bono pacis talis intercessit conventio Scilicet ut decime piscium molendini pertinentis ad ecclesiam de Hettona et denarius sancti Petri de terra dicti molendini cum inedificata fuerit ecclesie de Ingepenne in perpetuum solvantur relaxato pro unius marce prestatione molendi iure quod in jam dicto molendino prenominatus Walterus se habere asserebat Ut autem hec conventio rata conservetur et inconcussa ego Iocelinus Sar episcopus sub sigilli mei testimonio eam corroboro atque confirmo Hii sunt testes R Bathoniensis episcopus Walterus precentor Salesberiensis magister Robertus de Geldeford magister Robertus de Linches et alii quamplurimi