Charter Document - 03210090

Charter Document - 03210090


Charter Number: 03210090
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus fidelibus per Sar episcopatum constitutis salutem Sanctitatis opera nostrum est in quibus possumus ne relabantur confirmare Inde est quod ecclesias de Powestoch et de Flicta quas tenet monasterium sancte Marie de Monteburch ex donationibus Rogeri Arundel et Hathewise de Rivariis sororis comitis Ricardi eidem monasterio scripti nostri auctoritate et sigilli nostri munimine confirmamus sicut earum donationem carta dilecti filii nostri Adelelmi archidiaconi testatur et continet salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus Valete