Charter Document - 03210088
Charter Number: | 03210088 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus per episcopatum Sar constitutis salutem in domino Quotiens que [] sunt postulamur [] concedendum facere nolumus ne differe bona desideria que magis facienda sunt videamur Quamobrem dilectorum [et] religiosorum filiorum nostrorum monachorum de Feri precibus [annuentes] ecclesiam de Chippeham cum omnibus [pertin]entiis suis quam ex liberalitate et largitione regis Henrici piissimi principis adepti sunt sub dei et nostra protectione suscipimus et presentis carte munimine eisdem in perpetuum confirmamus Et quia ex quibusdam capellis ad eandem ecclesiam pertinentibus quas clerici ipsorum possident scilicet de Boxa de Bedestona de Slaterford de Herdenehuus de Tiddrent modicas percipiunt pensiones quod eis in multa et gravia damnae pervenire cognoscimus ad instantiam precum eorundem fratrum habundantiori super illos profusi karitate concedimus et sigilli nostri impressione corroboramus ut liceat eis nostra fretis auctoritate tam prenominatam ecclesiam quam omnes pertinentes capellas cum fructibus earum cum ipse vacare ceperint in proprios usus convertere ad hospitalitatem sustinendam Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis cartam sciens contra eam temere venire attemptaverit secundo terciove commonita si non congru[e] emendaverit iram et maledictionem dei incurrat Cunctis autem eidem loco iura servantibus et bona facientibus sit pax et gratia domini nostri Ihesu Cristi hic et in eternum Amen +