Charter Document - 03210082
Charter Number: | 03210082 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt, Investiture |
Date: | 1167 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem Rogeri prioris Lanthon suscepisse Hunfridum capellanum in perpetuum rectorem ecclesie de Tokeham et eum inde canonice investisse ita quod idem Hunfridus annuam pensionem unius marce ecclesie de Lanthon singulis annis persolvet Ut autem hec nostra investitura perpetuo illibata conservetur eam salvis per omnia episcopalibus consuetudinibus presenti scripto et sigillo nostro confirmamus