Charter Document - 03210070
Charter Number: | 03210070 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra quod sicut Willelmus de Stutevilla caritative concessit Godardo incluso heremum sancti Leonardi super Lodenum in perpetuam elemosinam eisque qui post eum ibidem fuerint divinis obsequiis mancipati secundum quod in carta ipsius Willelmi expressum continetur nos concessionem et donationem illam quantum ad diocesiani episcopi auctoritatem attinet confirmamus et inconcussam de cetero servari decernimus Confirmamus quoque eidem Godardo et his qui post eum ibidem deo servient et loco illi in perpetuum quicquid in presenciarum rationabiliter possident vel in futurum modis legittimis poterunt adipisci statuentes ut omnes eiusdem loci adiutores defensores et benefactores omnium orationum seu benefactorum que in ecclesia Sar fiunt sint participes Si quis vero eundem locum aut ibidem deo servientes vel in posterum servituros maliciose gravare seu iniuste molestare vel vexare [sci]ens et prudens presumpserit indignationem omnipotentis dei se noverit incursurum