Charter Document - 03210069
Charter Number: | 03210069 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1177 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
I dei gratia Sar episcopus universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatem vestram volumus pervenire nos de concessione Helye Giffard et Walteri filii eius sicut cartis suis quas vidimus et audivimus confirmaverunt instituisse abbatem et monachos sancti Petri Glouc in personatum ecclesie de Boythone constituentes eis de eadem ecclesia et episcopali auctoritate confirmantes ad sue domus hospitalitatem fovendam pensionem quadraginta solidorum annuatim solvendorum per manum illius qui sub eis ad eorum presentationem liberam ab episcopo in predicta ecclesia fuerit institutus Quod quia ratum volumus in perpetuum permanere presenti scripto et sigilli mei munimine roboravimus