Charter Document - 03210068
| Charter Number: | 03210068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1177 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Iocelinus dei gratia Sar episcopus eternam in domino salutem Ad universitatem vestram volumus pervenire nos intuitu pietatis et causa fovende hospitalitatis abbatem et monachos monasterii sancti Petri Glouc episcopali auctoritate instituisse in ecclesia de Boython quam Helyas Giffard et post eum Walterus filius eius cum omnibus pertinentiis suis prefatis abbati et monachis donaverunt et cartis suis quas inspeximus et audivimus confirmaverunt Unde quia tam eorum donationem quam et nostram institutionem ratam volumus in perpetuum permanere quod tam pie factum est presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus roborandum
