Charter Document - 03210062

Charter Document - 03210062


Charter Number: 03210062
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Ioc dei gratia Sar episcopus eternam in domino salutem Noveritis nos concessisse et ratam habere compositionem que facta est inter B cancellarium ecclesie Sar et G personam ecclesie de Hulvetham super decimis et parossagio illius hyde terre quam Bernardus de Hulvetham tenet in hunc modum Videlicet quod predictus B cancellarius ecclesie Sar concessit ecclesie de Hulvetham prefatas decimas et parossagium tam vivorum quam mortuorum plenarie habendum in perpetuum reddendo annuatim ecclesie de Odiham tres solidos scilicet ad festum sancti Michaelis infra octo dies decem et octo denarios et ad Pascha infra octo dies totidem salvo eo quod quandocumque prefatus Bernardus vel uxor eius vel aliquis successorum suorum eiusdem terre decesserint apud ecclesiam de Odiham absque omni contradictione sepeliantur et eidem ecclesie de Odiham divisas suas faciant Et debet supradictus G et successores sui de ecclesia de Hulvetham iurati esse ecclesie de Odiham de prefatis tribus solidis ad prescriptos terminos annuatim fideliter reddendis Quod ut in posterum maneat inconvulsum nos presenti scripto sigillum nostrum apposuimus