Charter Document - 03210061
Charter Number: | 03210061 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1165 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes ad quos presens cyrographum pervenerit quod ego Ioc Sar episcopus concessi et donavi Willelmo de Erlega et heredibus suis unam hidam terre in manerio meo de Sunningis que appellatur hyda Ailmari presbiteri et homines in ea manentes in excambio totius terre quam ipse iure hereditario suam esse clamabat in parco meo de Sunningis Dedi etiam ei et heredibus suis predictam hydam imperpetuum possidendam cum omni ea libertate et consuetudine quam ipsa habuit quando mea fuit in bosco et plano in pratis et pascuis Ita tamen quod homines sui de eadem hyda habeant porcos suos in bosco meo de Sunningis reddentes michi tale pasnagium quale reddunt michi villani mei de eodem manerio Concessi etiam predicto Willelmo et heredibus suis pasnagium sexaginta porcorum in bosco meo de Sunningis liberum et quietum me et ab omnibus ministris meis imperpetuum habendum Ille vero Willelmus quicquid clamabat in parco meo de Sunningis suum esse in bosco et plano in prato et pascuo ecclesie Sar et michi et omnibus successoribus meis ab omni calumpnia liberum et quietum clamavit Concessi etiam ego Ioc Sar episcopus et ecclesia Sar ut ipse Willelmus excambium prenominate terre in capite de rege teneat Ipse vero Willelmus ex sua parte concessit ut excambium quod ab ipso habeo in capite pertineat ad ecclesiam Sar et ad me et ad successores meos imperpetuum Ut autem omnis controversia inter nos prius habita omnino extingueretur duas marcas preter superius dictam hydam terre ex mea gratia et liberalitate ei incontinenti donavi His testibus Willelmo abbate Rading Willelmo et Gilleberto capellanis episcopi Roberto de Sancto Pancratio et Willelmo de Cicestria canonicis Sar Wigodo presbitero God[efrido] de Wochingeham clericis Laicis Gaufrido filio Willelmi de Sepelac Alardo Banastre Ricardo et Gilleberto de Sancto Georgio Osberto de Braia Roberto de Waltham et Ranulfo fratre eius Iohanne filio Pagani et Azone preposito Willelmo Segin Segaro maresc[allo] Willelmo le oreped Alano portario Roberto de Vemolio Reginaldo Rufo Hugone de Denesd[ena] et Ricardo filio eius