Charter Document - 03210060

Charter Document - 03210060


Charter Number: 03210060
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1165 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis facta est hec compositio inter Ioc Sar episcopum et Iohannem de Herleia Iohannes dimittit episcopo et successoribus suis et quietum clamat totum quod pater suus habuit et ipse in parco de Suning in terra in pratis in bosco Et episcopus donat in excambium Iohanni unam virgatam terre quam tenuit Paganus prepositus in Buleneirs et aliam virgatam quam tenuit Sewinus le Paisere in eadem Buleneirs et prope sunt ille virgate sibi invicem Hanc autem dimidiam hidam donat ei tenendam ipsi et successoribus suis inperpetuum Teste hundredo de Suningis