Charter Document - 03210057
Charter Number: | 03210057 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra in synodo nostra recognitum fuisse ecclesiam de Pideleton ecclesie de Cristeschurche pertinere ex donatione Ricardi de Redveriis senioris et Adelicie uxoris sue tempore regis Henrici senioris et quod eiusdem ecclesie de Pideleton persona est quicumque fuerit prior de Cristeschurche Illam siquidem ecclesiam de Pidelton ecclesie de Cristeschurche presentis carte attestatione salvo tamen iure ecclesie Sar confirmamus et sigilli nostri munimine corroboravimus ea vero deliberatione ut prior de Cristeschurche talem ibidem vicarium constituat qui nobis de synodalibus et episcopalibus consuetudinibus sufficienter respondeat Valete