Charter Document - 03210051
| Charter Number: | 03210051 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1142 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Iocelinus dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Noverit universitas vestra nos ex probabili insinuatione dilecti filii nostri Asketilli perpetui vicarii ecclesie omnium sanctorum de Avebir plenius cognovisse quod nulla in eiusdem ecclesie parrochia debeat capella vel oratorium existere preter capellam de Bachampt[on] Verumtamen nos precibus monachorum de Bauchervill inclinati concessimus eis assensu ecclesie sancte Marie de Cyr[ecestr] ut oratorium in curia monachorum apud Aveb[ir] erigatur ut ibi solummodo monachi vel alii viri religiosi divina possint audire Si vero predicti monachi aliquo tempore decimas vel alias obventiones matrice ecclesia subtraxerint predictum oratorium ab omni divino cesset officio Quod ut ratum permaneat episcopali auctoritate confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus Valete
