Charter Document - 03210048

Charter Document - 03210048


Charter Number: 03210048
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ioc dei gratia Sar episcopus omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra nos caritatis intuitu concessisse et presenti carta confirmasse quod quicumque ecclesiam de Bradeford ad presentationem monachorum de Tyrun tenuerit ad quorum ius et advocationem illius ecclesie presentatio noscitur pertinere persolvat eisdem monachis apud Enedwellam tres marcas singulis annis infra xv dies sancti Michaelis Ut autem hec nostra concessio perpetuo vires habeat eam presentis attestatione et sigilli nostri confirmatione roboramus His testibus Valtero precentore Sar ecclesie Willelmo archidiacono Wilt magistro Waltero de Seg[re]ia Philippo de Sancto Edwardo Azone de Poterna Henrico de Norhamtona Willelmo Germund