Charter Document - 03210045

Charter Document - 03210045


Charter Number: 03210045
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Theobaldus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas et apostolice sedis legatus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Que a sancte ecclesie filiis sive regibus sive principibus in religiosorum virorum usus racionabiliter collata esse dinoscuntur ea nostre auctoritatis testimonio merito confirmantur Ea igitur racione dilectis filiis nostris viris religiosis monachis Tironensibus apud Enedewellam manentibus omnes possessiones suas tam ecclesiasticas quam mundanas sibi racionabiliter collatas vel procedente tempore deo auctore conferendas eis concedimus et auctoritate qua fungimur presentis scripti nostri testimonio confirmamus Possessionum vero quas jam possident nomina in presentiarum duximus subnotanda de donatione regis Stephani viginti solidatas terre in Esthropa carta etiam imperatricis confirmatas terram quoque Herberti Larderarii de Berchelea quam ipse H[erbertus] vendidit Hugoni priori eorum de donatione Rogerii de Portu dimidiam virgatam terre secus viam que itur ad fontem de Enedewella et mansuram Ernaldi Palmarii Bercheleie in concambium terre Wintonie de donatione ejusdem Rogerii de Port molendinum et molendinarium de Enedewella et virgatam terre eidem molendino pertinentem de dono ejusdem et confirmatione Henrici de Port omnia catalla et decimas molendini de Enedewella quas habuerant monachi Sirebornenses unde in concambium receperunt duos solidos singulis annis ad molendinum de Luda de dono predicti Rogerii unam virgatam terre apud Mapledrewellam que fuit Eluiet de donatione Henrici de Port iiii acras terre scilicet angulatam de bosco de Fernella et pratum quod ibidem est de donatione Rogerii de Port ecclesiam de Strattona cum virgata terre et rebus omnibus ad eam pertinentibus ab episcopo Saresberiensi Jocelino confirmatam de donatione Ade filii Rogerii de Port ecclesiam de Chintona et ecclesiam de Bradeford cum omnibus pertinentiis suis a predicto episcopo Saresberiensi sibi confirmatam de ejusdem Ade donatione locum in quo capella beati Nicolai fundata est cum omnibus ad eam pertinentibus Hec igitur bona et cetera omnia que juste et canonice jam possident vel futuris temporibus justis modis adquirere poterunt eis corroboramus prohibentes sub anathemate ne quis eis violentiam inferat nec injuriam irroget nec bona eorum inquietet nec injuste diminuat Quicunque ergo eadem ipsorum bona diminuerit vel inquietaverit divine subjaceat ultioni et nostre maledictioni Pax sit omnibus eam illis conservantibus Valete