Charter Document - 03210043

Charter Document - 03210043


Charter Number: 03210043
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Certification
Date: 1161 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili domino fratri et amico in Cristo karissimo B dei gratia Exon[iensi] episcopo et ceteris omnibus ad quos presentes littere pervenerint Iocelinus Sar ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Quoniam ex officio pastoralis cure tenemur singulis cum res exigent testimonium veritati nobis cognite perhibere dilectioni vestre significamus ecclesiam de Saringford ut ex autenticise scriptis ecclesie nostre et scrutiniis sollempniter factis i annis transactis in episcopatu Sar tempore pie recordationis Rog[eri] predecessoris nostri plenius cognovimus matricem ecclesiam extitisse et ad ius advocationis abbatis Abendon pertinere Ut autem super hoc fidem pleniorem habeatis quod scimus loquimur et veritatem quam novimus testificamur Valete in Cristo